- LAURA
- I.LAURASiciliae civ. Isac. in Lycophr. Item Alexandriae Aegypti vicus Athen. l. 12. c. x. p. 540.II.LAURAapud Anastas. in Hist. Eccl. aliosque medii aevi Scriptores, λαῦρα Graecis, apud Syncellum p. 107. Photium, Ioh. Moschum etc. Conventus s. Monasterium est, in quo Monachorum numerus millenarium excedit, uti vult Franc. Quaresimus Tom. II. l. 6. Peregrin. l. 3. c. 9. Sed Lauram S. Euthymii, non nisi quinquaginta; Lauram S. Gervasii, quae iuxta Iordanis flumen erat, non nisi 70. nec plures imtio Lauram Sabae, licet postea ad mille excreverint, Monachos continuisse, docent Surius 20. Ian Sophron. Prat. Spir. et Cyrillus in Vita S. Sabae. E quo postremo Scriptore discimus, in eo potius Lauram a Monasterio differre, quod in Coenobiis ilii viverent, qui vitam communem agebant in Lauris vero, qui segregem et quietam. In Lauro nempe vivebant Anachoretae, suis quique distincti cellis, sub uno Abbate; adeoque e Coenobiis in Lauraspromovebantur, quiad maiorem perfectionis modum pervenerant, Monachi nempe provectioris aetatis, uti hodie Inclusi solent. Ea autem illorum fuit vivendi ratio: totâ hebdomade manebanr in suis cellis separati, neque aliud quam panem, aquam et dactylos gustabant: exceptis Sabbatho et Dominicâ, quibus conveniebant in Choro et Refectorio, ut haber Dom. Macer, percipientes Eucharistiam, et cocto paucoque cibo in Coenobio utentes, Cyrill. in Vita S. Euthymiin. 42. 45. 48. 89. et 90. Euagrius tamen, Eudociam Imperatr. Lauras in Palaestinia erexisse, in quibus degentes omnia communia habuerint, exceptis aliquibus voluntariam paenitentiam facientibus, de qua infra in voce Yperthesmus, scribit l. 1. c. 21. Vocis etymon quod attinet, λαῦρα Graecis ῥύμη est proprie, h. e. via publica s. angiportus in urbibus, ad quorum similitudinem hae Monachorum cellae exsturctae et ab invicem seiunctae nomen id suum fecisse videntur, Fullero Miscell. Sacr. l. 2. c. 1. apud C. du Fresne in Gloss. Vide Macros Fratres in Hierol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.